- NOVUM Belgium
- NOVUM Belgiumvulgo nieuw Nederlandt, Belgis, nowveau Pais-Bas, Gallis, pars est Americae septentrionalis, Batavis subdita, iuxta oram littoralem maris Borealis, inter novam Angliam ad Boream, mare Boreale ad ortum et meridiem, et novam Franciam Virginiamque ad occasum; estque eius pars australis nova Suetia, quae ante paucos annos ab Hollandis occupata fuit, eiectis inde Suecis. Ibi oppida primaria novum Amsterodamum et Nassovia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.